- PHONASCI
- PHONASCIdicti sunt Moderatores vocis et Magistri, qui eam intorquere, mittere, lenire, exasperare docebant et supplantare; memorati Suetonio in Nerone, c. 25. Neque quicquam serio iocôque egit, nisi adstante Phonascô, qui moneret, parceret arteriis et sudarium ad os applicaret. Hos eosdem quidam esse volunt. cum iis quos Tertullian. de Pall. vocat primos vocis Edomatores, c. ult. Sed Phonasco pueros olim dedisse operam, non est verosimile, inter prima illa rudimenta literarum, nisi si qui Cantores Tragici vellent esse, aut Comoedi. Soli quippe Cantores, Praecones, et si forte etiam Oratores, Phonasco vocem suam et foramandam et exercendam dabant. Quinimo Phonascus etiam Vocalis dicebatur et Cantor. Glossae, φωνασκὸς, Vocalis. Nam vocalis est, qui voce scite canit. Eaedem, φωνασκητὴς, Vocipararius. Is erat Magister formandae vocis, et πλάττειν φωνὴν dicebatur. Unde et πλάσμα vox quae πλάσιν accepit, et quae bene formata est. Quô sen su plasma apud Quintilian. l. 1. c. 8. accipitur et apud Persium hôc, Sat. 1. v. 17.—— Liquido cum plasmate gutturMobile collueris.I. e. quum liquidam et ἔυπλαςτον vocem, per laeve guttur, eliquaveris, ut alibi loquitur, v. 35.—— Vatum et plorabile si quidEliquat et tenerô supplantat verba platô.Quintilian. l. 11. c. 3. Sed ut communiter et Phonascis et Oratoribus necessaria est exsereitatio, quâ omnia convalescunt: ita curae non idem genus. Ubi Phonascus est Cantor et qui ad cantandum vocem sibi parat. Sed pueris, qui primis literarum elementis imbuebantur, nihil cum Phonasco. Itaque primus Edomator vocis apud Tertullian. edomare vocem, vel, ut alii legunt, enodare, seu nodos vocis solvere recte dicatur, praesertim in pueris id aetatis, adhuc balbutientibus, et infractâ voce dimidiata verba vix exprimentibus. Martianus Capella de Gramm. Demonstrabat etiam quendam gratissimum gustum vespere multô olivôque elaboratum, quô depulsâ vocis insuavissimâ duritate, canoros etiam fieri posse memorabat. Idem paulo supra: Nam ex eodem scalprum primo vibranti monstrabat acumine, quô dicebat, circumcidi infantibus vitia posse linguarum, etc. Salmasius ad Tertull. l. c. Vide quoque Ioh. Baptistam. Comm. Epist. Siodnii Apollinaris ad Agric. l. 1. Budaeum in l. Athletas ff. de his qui not. inf. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.